Latinizzazione testi di Esopo

Da Wikiversità, l'apprendimento libero.
Jump to navigation Jump to search
programma
Latinizzazione testi di Esopo
Tipo di risorsa Tipo: programma
Materia di appartenenza Materia: Letteratura latina

I testi della latinizzazione dei testi di Esopo vengono tradizionalmente proposti a chi si accinge a studiare il latino perché particolarmente facili. Per i testi su wikisource c'+è, però la difficoltà dell'uso della u al posto della v.

1. Accipiter et Columbae.

Columbae milvi metu accipitrem rogaverunt, ut eas defenderet. Ille annuit. At in columbare receptus, uno die majorem stragem edidit, quam milvus longo tempore potuisset edere. —Fabula docet, malorum patrocinium vitandum esse.


2. Mus et Milvus.

Milvus laqueis irretitus musculum exoravit, ut eum corrosis plagis liberaret. Quo facto, milvus liberatus murem arripuit et devoravit. —Haec fabula ostendit quam gratiam mali pro beneficiis reddere soleant.


3. Hoedus et Lupus. Hoedus stans in tecto domus lupo praetereunti maledixit. Cui lupus, non tu, inquit, sed tectum mihi maledicit. —Saepe locus et tempus homines timidos audaces reddit.


4. Grus et Pavo.

Pavo coram grue pennas suas explicans, quanta est, inquit, formositas mea et tua deformitas! At grus evolans, et quanta est, inquit, levitas mea et tua tarditas! —Monet haec fabula, ne ob aliquod bonum, quod nobis natura tribuit, alios contemnamus quibus natura alia et fortasse majora dedit.


5. Pavo.

Pavo graviter conquerebatur apud Junonem, dominam suam, quod vocis suavitas sibi negata esset dum luscinia, avis tam parum decora, cantu excellat. Cui Juno, et merito, inquit; non enim omnia bona in unum conferri oportuit.


6. Anseres et Grues.

In eodem quondam prato pascebantur anseres et grues. Adveniente domino prati, grues facile avolabant: sed anseres, impediti corporis gravitate, deprehensi et mactati sunt. —Sic saepe pauperes cum potentioribus in eodem crimine deprehensi, soli dant poenam, dum illi salvi evadunt.


7. Capra et Lupus.

Lupus capram in alta rupe stantem conspicatus, cur non, inquit, relinquis nuda illa et sterilia loca, et huc descendis in herbidos campos, qui tibi laetum pabulum offerunt? Cui respondit capra: mihi non est in animo, dulcia tutis praeponere.


8. Venter et Membra.

Membra quondam dicebant ventri: nosne te semper ministerio nostro alemus, dum ipse summo otio frueris? Non faciemus. Dum igitur ventri cibum subducunt, corpus debilitatur, et membra sero invidiae suae poenituit.


9. Canis et Boves.

Canis iacebat in praesepi bovesque latrando a pabulo arcebat. Cui unus boum, quanta ista, inquit, invidia est, quod non pateris, ut eo cibo vescamur, quem tu ipse capere nec velis nec possis! —Haec fabula invidiae indolem declarat.


10. Vulpes et Leo.

Vulpes, quae nunquam leonem viderat, quum ei forte occurrisset leo, ita est perterrita, ut paene moreretur formidine. Eundem conspicata iterum, timuit quidem, sed nequaquam ut antea. Tertio illi obviam facta, ausa est etiam propius accedere, eumque alloqui.


11. Cancri.

Cancer dicebat filio: mi fili, ne sic obliquis semper gressibus incede, sed recta via perge. Cui ille, mi pater, respondit, libenter tuis praeceptis obsequar, si te prius idem facientem videro. —Docet haec fabula, adolescentiam nulla re magis, quam exemplis, instrui.


12. Boves.

In eodem prato pascebantur tres boves in maxima concordia, et sic ab omni ferarum incursione tuti erant. Sed dissidio inter illos orto, singuli a feris petiti et laniati sunt. —Fabula docet quantum boni sit concordia.


13. Asinus.

Asinus, pelle leonis indutus, territabat homines et bestias, tanquam leo esset. Sed forte, dum se celerius movet, aures eminebant: unde agnitus, in pistrinum abductus est, ubi poenas petulantiae dedit. —Haec fabula stolidos notat, qui immeritis honoribus superbiunt.


14. Mulier et Gallina.

Mulier quaedam habebat gallinam, quae ei quotidie ovum pariebat aureum. Hinc suspicari coepit, illam auri massam intus celare, et gallinam occidit. Sed nihil in ea reperit, nisi quod in aliis gallinis reperiri solet. Itaque dum majoribus divitiis inhiabat, etiam minores perdidit.


15. Viatores et Asinus.

Duo qui una iter faciebant, asinum oberrantem in solitudine conspicati, accurrunt laeti, et uterque eum sibi vindicare coepit, quod eum prior conspexisset . Dum vero contendunt et rixantur, nec a verberibus abstinent, asinus aufugit, et neuter eo potitur.


16. Corvus et Lupi.

Corvus partem praedae petebat a lupis, quod eos totum diem comitatus esset. Cui illi, non tu nos, inquiunt, sed praedam sectatus es, idque eo animo ut ne nostris quidem corporibus parceres, si exanimarentur. Merito in actionibus non spectatur, quid fiat, sed quo animo fiat.


17. Pastores et Lupus.

Pastores caesa ove convivium celebrabant. Quod quum lupus cerneret, ego, inquit, si agnum rapuissem, quantus tumultus fieret! At isti impune ovem comedunt! Tum unus illorum, nos enim inquit, nostra, non aliena ove epulamur.


18. Carbonarius et Fullo.

Carbonarius, qui spatiosam habebat domum, invitavit fullonem ut ad se commigraret. Ille respondit: quaenam inter nos esse possit societas? quum tu vestes, quas ego nitidas reddidissem, fuligine et maculis inquinaturus esses. —Haec fabula docet, dissimilia non debere conjungi.


19. Tubicen.

Tubicen ab hostibus captus, ne me, inquit, interficite; nam inermis sum, neque quidquam habeo praeter hanc tubam. At propter hoc ipsum, inquiunt, te interimemus; quod, quum ipse pugnandi sis imperitus, alios ad pugnam incitare soles. —Fabula docet, non solum maleficos esse puniendos, sed etiam eos, qui alios ad male faciendum irritent.


20. Accipitres et Columbae.

Accipitres quondam acerrime inter se belligerabant. Hos columbae in gratiam reducere conatae effecerunt, ut illi pacem inter se facerent. Qua firmata, accipitres vim suam in ipsas columbas converterunt. Haec fabula docet, potentiorum discordias imbecillioribus saepe prodesse.


21. Mulier et Gallina.

Mulier vidua gallinam habebat, quae ei quotidie unum ovum pariebat. Illa existimabat, si gallinam diligentius saginaret, fore, ut illa bina aut terna ova quotidie pareret. Quum autem cibo superfluo gallina pinguis esset facta, plane ova parere desiit. —Haec fabula docet, avaritiam saepe damnosam esse.


22. Vulpes et Uva.

Vulpes uvam in vite conspicata, ad illam subsiliit omnium virium suarum contentione, si eam forte attingere posset. Tandem defatigata inani labore, discedens dixit: at nunc etiam acerbae sunt, nec eas in via repertas tollerem. Haec fabula docet, multos ea contemnere, quae se assequi posse desperent.


23. Vulpes et Leaena.

Vulpes leaenam exprobrabat, quod non nisi unum catulum pareret. Huic dicitur respondisse, unum, sed leonem. —Haec fabula, non copiam, sed bonitatem rerum aestimandam esse, docet.


24. Mures.

Mures aliquando habuerunt consilium, quomodo a fele caverent. Multis aliis propositis, omnibus placuit, ut ei tintinnabulum annecteretur: sic enim ipsos, sonitu admonitos, eam fugere posse. Sed quum jam inter mures quaereretur, qui feli tintinnabulum annecteret, nemo repertus est. —Fabula docet , in suadendo plurimos esse audaces, sed in ipso periculo timidos.


25. Canis Mordax.

Cani mordaci paterfamilias jussit tintinnabulum ex aere appendi, ut omnes eum cavere possent. Ille vero aeris tinnitu gaudebat, et quasi virtutis suae praemium esset, alios canes prae se contemnere coepit. Cui unus senior, O te stolidum, inquit, qui ignorare videris, isto tinnitu pravitatem morum tuorum indicari! —Haec fabula scripta est in eos, qui sibi insignibus flagitiorum suorum placent.


26. Canis et Lupus.

Lupus canem videns bene saginatum, quanta est, inquit, felicitas tua! Tu, ut videtur, laute vivis, at ego fame enecor. Tum canis, licet, inquit, mecum in urbem venias et eadem felicitate fruaris. Lupus conditionem accepit. Dum una eunt, animadvertit lupus in collo canis attritos pilos. Quid hoc est? inquit. Num jugum sustines? cervix enim tua tota est glabra. Nihil est, canis respondit. Sed interdiu me alligant, ut noctu sim vigilantior; atque haec sunt vestigia collaris, quod cervici circumdari solet. Tum lupus, vale, inquit, amice! nihil moror felicitatem servitute emptam! —Haec fabula docet, liberis nullum commodum tanti esse quod servitutis calamitatem compensare possit.


27. Lupus et Grus. In faucibus lupi os inhaeserat. Mercede igitur conducit gruem, qui illud extrahat. Hoc grus longitudine colli facile effecit. Quum autem mercedem postularet, subridens lupus et dentibus infrendens, num tibi, inquit, parva merces videtur, quod caput incolume ex lupi faucibus extraxisti?


28. Agricola et Anguis.

Agricola anguem reperit, frigore paene exstinctum. Misericordia motus, eum fovit sinu et subter alas recondidit. Mox anguis recreatus vires recepit, et agricolae, pro beneficio, letale vulnus inflixit. —Haec fabula docet qualem mercedem mali pro beneficiis reddere soleant.


29. Asinus et Equus.

Asinus equum beatum praedicabat, qui tam copiose pasceretur quum sibi post molestissimos labores ne paleae quidem satis praeberetur. Forte autem bello exorto, equus in proelium agitur, et circumventus ab hostibus, post incredibiles labores tandem, multis vulneribus confossus, collabitur. Haec omnia asinus conspicatus, o me stolidum, inquit, qui beatitudinem ex praesentis temporis fortuna aestimaverim!


30. Agricola et Filii.

Agricola senex, quum mortem sibi appropinquare sentiret, filios convocavit, quos, ut fieri solet, interdum discordare noverat, et fascem virgularum afferri jubet. Quibus allatis, filios hortabatur, ut hunc fascem frangerent. Quod quum facere non possent, distribuit singulis singulas virgas, iisque celeriter fractis, docuit illos, quam firma res esset concordia, quamque imbecillis discordia.


31. Equus et Asinus. Asinus, onustus sarcinis, equum rogavit, ut aliqua parte oneris se levaret, si se vivum videre vellet. Sed ille asini preces repudiavit. Paulo post igitur asinus labore consumtus in via corruit et efflavit animam. Tum agitator omnes sarcinas, quas asinus portaverat, atque insuper etiam pellem asino detractam, in equum imposuit. Ibi ille sero priorem superbiam deplorans, o me miserum, inquit, qui parvulum onus in me recipere noluerim, quum nunc cogar tantas sarcinas ferre, una cum pelle comitis mei, cujus preces tam superbe contempseram.


32. Mulier et Ancillae.

Mulier vidua, quae texendo vitam sustentabat, solebat ancillas suas de nocte excitare ad opus, quum primum galli cantum audivisset. At illae, diuturno labore fatigatae, statuerunt gallum interficere. Quo facto, deteriore conditione quam prius esse coeperunt. Nam domina, de hora noctis incerta, nunc famulas saepe jam prima nocte excitabat.


33. Testudo et Aquila.

Testudo aquilam magnopere orabat, ut sese volare doceret. Aquila ei ostendebat quidem, eam rem petere naturae suae contrariam; sed illa nihilominus instabat, et obsecrabat aquilam, ut se volucrem facere vellet. Itaque ungulis arreptam aquila sustulit in sublime, et demisit illam, ut per aerem ferretur. Tum in saxa incidens comminuta, interiit. Haec fabula docet, multos cupiditatibus suis occoecatos consilia prudentiorum respuere, et in exitium ruere stultitia sua.


34. Luscinia et Accipiter.

Accipiter esuriens rapuit lusciniam. Quae quum intelligeret, sibi mortem impendere, ad preces conversa, orat accipitrem, ne se perdat sine causa. Se enim avidissimum ventrem illius non posse explere, et suadere adeo, ut grandiores aliquas volucres venetur. Cui accipiter, insanirem, inquit, si partam praedam amittere, et incerta pro certis sectari vellem.


35. Senex et Mors.

Senex in silva ligna ceciderat, iisque sublatis domum redire coepit. Quum aliquantum viae progressus esset, onere et via defatigatus, fascem deposuit, et secum aetatis et inopiae mala contemplatus, Mortem clara voce invocat quae ipsum ab omnibus his malis liberet. Tum Mors, senis precibus auditis subito adstitit, et quid vellet, percunctatur. At Senex, quem jam votorum suorum poenitebat nihil, inquit sed requiro, qui onus paululum allevet, dum ego rursus subeo.


36. Inimici.

In eadem navi vehebantur duo, qui inter se capitalia odia exercebant. Unus eorum in prora, alter in puppi residebat. Orta tempestate ingenti, quum omnes de vita desperarent, interrogat is, qui in puppi sedebat, gubernatorem, utram partem navis prius submersum iri existimaret. Cui gubernator, proram, respondit. Tum ille, jam mors mihi non molesta est, quum inimici mei mortem adspecturus sim.


37. Hinnuleus et Cervus.

Hinnuleus quondam patrem suum his verbis interrogasse dicitur: Mi pater, quum multo sis major canibus et tam ardua cornua habeas, quibus a te vim propulsare possis, qui fit, ut canes tantopere metuas? Ibi cervus ridens, mi nate, inquit, vera memoras; mihi tamen, nescio quo pacto, semper accidit, ut, audita canum voce, in fugam statim convertar. —Haec fabula docet, natura formidulosos nullis rationibus fortes reddi posse.


38. Hoedus et Lupus.

Quum hoedus evasisset lupum et confugisset in caulam ovium, quid tu, stulte, inquit ille, hic te salvum futurum speras, ubi quotidie pecudes rapi et diis mactari videas? Non curo, inquit hoedus; nam si moriendum sit, quanto praeclarius mihi erit, meo cruore aspergi aras deorum immortalium quam irrigari siccas lupi fauces. —Haec fabula docet, bonos mortem quae omnibus imminet, non timere, si cum honestate et laude conjuncta sit.


39. Corvus et Vulpes.

Corvus alicunde caseum rapuerat, et cum illo in altam arborem subvolarat. Vulpecula, illum caseum appetens, corvum blandis verbis adoritur; quumque primum formam ejus pennarumque nitorem laudasset, pol, inquit, te avium regem esse dicerem, si cantus pulchritudini tuae responderet. Tum ille, laudibus vulpis inflatus, etiam cantu se valere demonstrare voluit. Ita vero e rostro aperto caseus delapsus est, quem vulpes arreptum devoravit. —Haec fabula docet, vitandas esse adulatorum voces, qui blanditiis suis nobis insidiantur.


40. Leo.

Societatem junxerant Leo, Juvenca, Capra, Ovis. Praeda autem, quam ceperant, in quatuor partes aequales divisa, leo prima, ait, mea est; debetur enim haec praestantiae meae. Tollam et secundam, quam meretur robur meum. Tertiam vindicat sibi egregius labor meus. Quartam qui sibi arrogare voluerit is sciat, se habiturum me inimicum sibi. Quid facerent imbecilles bestiae, aut quae sibi leonem infestum habere vellet?


41. Mus et Rusticus. Mus a Rustico in caricarum acervo deprehensus, tam acri morsu ejus digitos vulneravit, ut ille eum dimitteret, dicens: nihil, mehercule, tam pusillum est, quod de salute desperare debeat, modo se defendere et vim depulsare velit.


42. Vultur et Aviculae.

Vultur aliquando aviculas invitavit ad convivium, quod illis daturus esset die natali suo. Quae quum ad tempus adessent, eas carpere et occidere, epulasque sibi de invitatis instruere coepit.


43. Ranae.

Ranae laetabantur, quum nuntiatum esset, Solem uxorem duxisse. Sed una caeteris prudentior, O vos stolidos! inquit; nonne meministis, quantopere vos saepe unius Solis aestus excruciet? Quid igitur fiet, quum liberos etiam procreaverit?


44. Ranae et Jupiter.

Ranae aliquando regem sibi a Jove petivisse dicuntur. Quarum ille precibus exoratus trabem ingentem in lacum dejecit. Ranae sonitu perterritae primum refugere, deinde vero, trabem in aqua natantem conspicatae, magno cum contemtu in ea consederunt aliumque sibi novis clamoribus regem expetiverunt. Tum Jupiter, earum stultitiam puniturus, hydrum illis misit, a quo quum plurimae captae perirent, sero eas stolidarum precum poenitur.


45: Lupi et Pastores.

Quum Philippus, rex Macedoniae, cum Atheniensibus foedus initurus esset, ea conditione, ut oratores suos ipsi traderent Demosthenes populo narravit fabulam qua iis callidum regis consilium ante oculos poneret. Dixit enim, lupos quondam cum pastoribus pactos esse, se nunquam in posterum greges esse impugnaturos, si canes ipsis dederentur. Placuisse stultis pastoribus conditionem; sed quum lupi caulas excubiis nudatas, vidissent, eos impetu facto omnem gregem dilaniasse.


46. Puer mendax.

Puer oves pascens crebro per lusum magnis clamoribus opem rusticorum imploraveret, lupos gregem suum aggressos esse fingens. Saepe autem frustratus eos, qui auxilium laturi advenerant, tandem lupo revera irruente multis cum lacrymis, vicinos orare coepit, ut sibi et gregi subvenirent. At illi eum pariter ut antea ludere existimantes, preces ejus et lacrymas neglexerunt, ita ut lupus libere in oves grassaretur, plurimasque earum dilaniaret.


47. Corvus.

Corvus, qui caseum forte repererat, gaudium alta voce significavit. Quo sono allecti plures corvi famelici advolaverunt, impetuque in illum facto, opimam ei dapem eripuerunt.


48. Cornix et Columba.

Cornix columbae gratulabatur foecunditatem, quod singulis mensibus pullos excluderet. At illa, ne mei, inquit, doloris causam commemores. Nam quos pullos educo, eos dominus raptos aut ipse comedit aut aliis comedendos vendit. Ita mihi mea foecunditas novum semper luctum parit.


49. Leo, Asinus et Vulpes.

Vulpes, asinus et leo venatum iverant. Ampla praeda facta, leo asinum illam partiri jubet. Qui quum singulis singulas partes poneret aequales, leo eum correptum dilaniavit, et vulpeculae partiendi negotium tribuit. Illa astutior, leoni partem maximam apposuit, sibi vix minimam reservans particulam. Tum leo subridens ejus prudentiam laudare, et unde hoc didicerit, interrogare coepit. Et vulpes, Hujus me, inquit, calamitas docuit, quid minores potentioribus debeant.


50. Muscae.

Effusa mellis copia est: Muscae advolant Pascuntur. At mox impeditis cruribus Revolare, nequeunt. Heu miseram, inquiunt, vicem! Cibus iste blandus, qui pellexit suaviter, Nunc fraudulentus quam crudeliter necat! Perfida voluptas fabula hac depingitur.


51. Cancer.

Mare cancer olim deseruit, in littore Pascendi cupidus. Vulpes hunc simul adspici, Jejuna, simul accurrit, et praedam capit. Nae, dixit ille, jure plector, qui, salo Quum fuerim natus, voluerim solo ingredi! Suus unicuique praefinitus est locus, Quem praeterire sine periclo non licet.


52. Culex et Taurus.

In cornu tauri parvulus quondam culex Consedit; seque dixit, mole si sua Eum gravaret, avolaturum illico. At ille: nec te considentem senseram.